# Dioptrice 13

Kepler, Dioptrice, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/13

Commemoravit antea Pena, quomodo Astronomi Opticis usi principijs magno ratiocinationum molimine viam Lacteam ex elementari mundo, quorsum eam collocarat Aristoteles, in supremum aethera sustulerint. At nunc Perspicilli recens inventi beneficio ipsi astronomorum Oculi rectâ adducuntur ad pervidendam viae lacteae substantiam: ut quicunque hoc spectaculo fruitur, is fateri cogatur, nihil esse aliud viam lacteam, nisi congeriem minutißimarum stellarum. Quid esset Nebulosa stella, penitus ignoratum hactenus: perspicillum vero in talem aliquam nebulosam convolutionem (ut Ptolemaeus appellat) directum, ostendit rursum ut in via lactea duas tres vel quatuor clarißimas stellas in arctißimo spacio collocatas, Quis verò credidisset, Fixarum numerum esse decuplo aut fortè vigecuplo majorem eo, qui est in Ptolemaica fixarum descriptione, si absque hoc instrumento fuisset? Et unde quaeso argumentum petamus de fine seu termino hujus mundi aspectabilis, quod is sit ipsa sphaera fixarum: nisi ab hac ipsa fixarum multitudine perspicillo detecta: quae est veluti quaedam concameratio mundi mobilis. Quantum etiam astronomus erret in determinanda Fixarum magnitudine, nisi Perspicilli usu stellas de novo lustret: videre est itidem ap. Galilaeum; & infra etiam Germani cujusdam literas in testimonium producemus. Sed omnem admirationem superat illud caput nuncij siderij, ubi Perspicilli perfectißimi beneficio alter nobis velut mundus Iovialis detectus narratur: & mens Philosophi non sine stupore considerat, esse ingentem aliquem globum, qui mole corporis quatuordecim globos terrestres adaequat (nisi hic Galilaei perspicillum nobis limatius aliquid Braheanis commensurationibus brevi proferet) circa quem quatuor Lunae nostrae huic lunae non absimiles, circumcurrant; tardissima spacio dierum quatuordecim, nostratium ut Galilaeus prodidit; proxima ab illa sed maximè omnium conspicua spacio dierum octo, ut Ego superiori Aprili & Majo deprehendi, reliquae duae multo adhuc breviori temporis curriculo: ubi Ratio ex meis de Marte commentarijs ad causam similem accersita, suadet statuere, etiam ipsum Iovis globum convolvi rapidissimè, & proculdubio celerius quam in unius diei nostratis spacio: ut hanc globi maximi convolutionem circa suum axem, quatuor illarum Lunarum perennes circuitus in plagam eandem consequantur.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
