Latin
14
Kepler, Dioptrice 14
Unproofread scanNot analysed yet
Atque illis quidem locis Sol hic noster, communis &hujus terrestris, &illius Iovialis mundi focus, quem nos tricenum plurimum minutorum esse censemus, vix sena aut septena minuta implet; interimque duodecim nostratium annorum spacio Zodiacum emensus apud easdem rursum fixas deprehenditur. Itaque quae in illo Iovis globo degunt creaturae, dum illa quatuor lunarum brevißima per fixas curricula contemplantur, dum quotidie orientes occidentesque &ipsas &Solem aspiciunt, Iovem lapidem jurarent (nuper enim ex illis regionibus reversus adsum) suum illum Iovis globum quiescere uno loco immobilem, Fixas verò &solem quae corpora reverâ quiescunt, non minus quam illas suas quatuor Lunas multiplici motuum varietate circa suum illud domicilium converti. Ex quo exemplo multò jam magis, quàm prius exemplo Lunae, discet Samiae philosophiae cultor, quid absurditatem dogmatis de motu Telluris obijcienti visusque nostri testimonium alleganti, responderi poßit. O multiscium, &quovis sceptro preciosius Perspicillum: an, qui te dextra tenet, ille non Rex, non Dominus constituatur operum Dei? Vere tuQuod supra caput est, magnos cum motibus, orbes, subijcis ingenio.