Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. Lentem aequalis utrimque convexitatis visibili propinquo metiri quantam habeat diametrum convexitas. Tene lentem medio loco inter papyrum &visibile idque perpendiculariter &praecisè: distantiam verò atriusque à lente aequalibus incrementis auge vel minue, quoad pictura in papyro fiat distinctißima. Nam quia visibile super papyro pingitur, papyrus igitur est in Quia puncto concursus radiorum à puncto rei visibilis, per XLIII. vero aequaliter absunt visibile &papyrus à lente; radiorum igitùr partes intra corpus lentis erunt parallelae. Si n. non essent parallelae, nullius radij pars (praeter intimi, per lentis umbilicum perpendiculariter ducti) in utramque aequalium superficierum aequali inclinatione incurreret, neque igitur aequaliter refringeretur per XIIX. Quare neque aequali utrimque intervallo à lente cum perpendiculari concurreret. Cum igitur sint paralleli intra corpus, concursus diametro lentis aberit, per XXXV.