Latin
23.1 to 23.4
Kepler, Dioptrice 23.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Venerem (in superque &Mercurium) circa Solem circum ferri, ut &reliqui omnes planetae: res credita quidem Pythagoricis, Copernico, &Keplero. nunquam vero sensu comprobata, ut nunc in Venere &Mercurio. Habent igitur Keplerus &reliqui Copernicani, quo glorientur se bene philosophatos esse, nec vanam esse eorum credulitatem: quantumvis evenerit illis, poßitque evenire etiam porrò, ut à Philosophis hujus temporis, qui in libris philosophantur universali consensu stupidi &paulò minus quàm fatui reputentur. Dictiones igitur quas misit literis transpositis, &quae sic dicebant. Haec immatura à me jam frustra leguntur o. γ.) redactae in suum ordinem, sic sonant. Cynthiae figuras aemulatur mater amotum id est, Venus imitatur figuras Lunae. Tres noctes sunt, cum observavi Eclipsin Lunae, in qua non occurrit notabile quippiam. Tantummodo meta umbrae indistincta confusa &veluti abnubilata apparuit; causa quia consurgit umbra à Terrae, longißimè à Lunae corpore. Habebam &alia singularia, sed impedior, quo minus de ijs scribam, &c. Hactenus Galilaeus, Quid nunc, amice lector, ex Perspicillo nostro faciemus? num Mercurij caduceum, qua freti liquidum tranemus aethera, &cum Luciano coloniam deducamus in desertum Hesperum, amaenitate regionis illecti? An magis sagittam Cupidinis, qua per oculos illapsa mens intima vulnere accepto in Veneris amorem exardescat? Nam quid ego non dicam de admirabili hujus globi pulchritudine, si propio lumine carens, solo Solis mutuatitio lumine in tantum splendorem datur, quantum non habet Iupiter, non Lunae aquali secum Solis vicinitate gaudens; cujus lumen si ad Veneris lumen comparetur, majus quidem ob apparentem corporis magnitudinem at iners mortuum, &veluti plumbeum videbitur. O verè auream Venerem; qua quam ne dubitabit amplius, totum Veneris globum ex puro puto auro politißimè fabrefactum: cujus in sole posita superficies adeo vegetum revibrut splendorem Accedant nunc mea experimenta de alterabili Veneris lumine ad nictam oculi; qua in Astronomiae parte optica recensus: Ratio nihil aliud colligere poterit, nisi hoc, Veneris stellam rapidissima gyratione circa suum axem convolvi, differentes suae superficiei partes, &luminam solaris minus magisque receptivas alias post alias explicantem.