# Dioptrice 23.5-8

Kepler, Dioptrice, 23.5 to 23.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/23.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/23.5

Lubet verò etiam Astrologorum cum voluptate mirari sollertiam, qui à tot iam saeculis exploratum habebant, Amores & fastus amasiarum, moresque & ingenia amantium ab hac Veneris stella gubernari. Scilicet Venus cornuta non sit, quae tot cornutos quotidie efficit; quoties ad exoptatos amplexus sese demittens subito ex oculis & libero conspectu amantis sub fastuosos Solis radios velut ad alterum virum recurrit, frustrata amantium desideria. Mirum equidem erat Venerem non ipsam etiam, ut Lunam, τiκησθαι: cum amores Venerei sola & unica pariendi causa sint. Ecce igitur ut formosißima stellarum, perfecto circulo sui aspectus, veluti quodam foetu maturo deposito, sese demittat ad imum Epicycli sui, adque viciniam Telluris, inanis & in cornu attenuata, veluti novae prolis concipiendae causa; & postquam Soli copulata fuerit, ipsa Soli veluti viro suo inferiori loco sese subijciens, ut fert mos & natura foeminarum; exinde paulatim ex altero latere sese rursum tollat in altum, & magis atque magis, veluti impraegnata intumescat; donec decimo mense à conceptione (tantum enim plane interest inter binas conjunctiones O & 8.), plenum uterum plenum inquam aspectus sui circulum in summitatem Epicycli, supraque Solem adducat, eique rursum conjuncta, veluti genuino patri foetum suum domum referat. Sed satis ratiocinationum mearum. Audiamus nunc Epilogi loco etiam Galilaei Ratiocinationem ex omnibus quae attulit Perspicilli experimentis Illmo & Reumo Sigre Colmo extructam. Sic ille denuo. Ho riceuuto gusto & contento particolariss: nella lettura dell ultima di P. S. Illa & Reuma delli 7 stante, & in particolare in quella parte doue ella mi accenna la fauoreuole inclinazione dess. Illino Sig. Cons. VVacker verso dime; la quale io infinitamente stimo & apprezzo; & posche quellahà principalmente origine dall hauere in incontrati ossernazioni necessariamente dimostrati conclusioni per auanti tenuti vere da sua Sig. III. peDis ize quaedam; quae ipse pridem pro veris habuerat: ut igitur hanc mihi posseßionem gratiae tam charae firmiorem efficiam: rogo illi haec à me nuncies: esse mihi demonstrationes certißimas in promptu, quod, planè ut Ipse tenet, Planetae quidem omnes lumen à Sole recipiant, ipsi suâ naturâ corpora tenebrosa & opaca; Fixae verò stellae proprio & naturali lumine resplendeant, non indigentes illustratione à Solis radijs: quippe qui, an ad fixarum altißimam regionem in tanta etiam claritate pertingant, quantulâ claritate inde ad nos descendunt fixarum radij, Deus novit.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
