# Dioptrice 27-2

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/27-2

Nam radij isti nigri, processus ciliares dicti, videntur ideo sic pectinatim esse distincti, ut quilibet pro se esset veluti peculiaris quidam musculus; quibus universis simul recurrentibus in sese & sic brevibus effectis, hoc veluti diaphragma oculi angustius redditum, contractis lateribus oculi, facit oculi figuram non nihil oblongam seu Ellipoiden, ubi fundus seu retiformis tunica cavitas recedit ab humore crystallino. Attenuatis vero ciliaribus proceßibus in tela araneae, & sic in longum exporrectis, ampliatur circulus per latera oculi ductus, & sit oculus magis lenticularis figurae, fundo retiformis ad Crystallinum accedente; ejusdem uveae ministerio, quae pupillam etiam arctat & laxat. Hunc ad usum humores, excepto Crystallino, fluxiles sunt, & comprimi possunt. Qui verò alterutra solum distinctè vident, oculum habent sanum quidem, sed iam indurescentem, adsvefactum & quasi senilem. Vanum enim est, senes solos propinqua non videre distincta, aut solos juvenes remota. Promiscuè haec utrisque eveniunt, secundum habitus corporum, aut exercitia juventutis. Nam qui à pueris venationibus, aucupio, navigationibus, itineribus est deditus, oculum adsvefacit ad remota; sed quia identidem cibum capere, cum hominibus colloqui oportet, manet oculus in exercitatione etiam ad propinqua respiciendi. Tempore tamen debilitatur exercitatio; ita fit ut ferè ij, qui nullo in juventute vitio visionis laborant, in senio sola remota distinctè videant. Magis enim naturale est, oculos parallelos tenere, quàm contorquere ad propinqua per LVII. In senio verò fatigatur oculus, ut retenta naturali directione, omittat ea, in quae cum labore perspicitur. Atque hoc illis vitium plerunque tardè obvenit, in multo senio. Contra, vitam à pueris agentes sedentariam, intra parietes, literis incumbentes & manuarijs artificijs subtilibus, ij celeriter assvefiunt ad propinqua, nec unquam successu aetatis abstrahuntur, sed potius magis magisque caecutiunt ad longinqua.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
