Latin
28
Kepler, Dioptrice 28
Unproofread scanNot analysed yet
rem imper tinentem aggreditur; autho ritatem Scripturae abusum it. d. Cernamur agendo. Mathematico approbat, &seriò sic se habere statuit b. Argumenta meae assertionis ex sacris assumo; c à stipulante etiam physicâ ò &Astronomiâ. Deinde refutabitur opinio eorum, qui corpora coelestia adeò monstrosae molis esse putarunt: &noua verisimilior dimensio quantitatis à me tradetur: qua in re me plurimum juvit instrumentum Belgicum. Perspicillum vulgò vocatum. Tertiò demonstrabo, Venerem non secus illuminari à Sole, eamque Corniculatam, διχότομον, &c. reddi, prout à sine anni superioris, eusque in Aprilem praesentis à me ope perspicilli Belgici multoties &diligentißimè observata &visa est, quando Venus proxima Terrae erat, cum occidentalis, tum orientalis. Quartò agam de novis planetis Iovialibus, qui circa Iovem feruntur, ut planetae reliqui circa Solem, inaequali tamen interstitio &periodo. Duorum extremorum periodos jam indagavi, tabulasque construxi ut inde omni tempore facilimè sciri poßit quot minutis distent à love ad dextram sinistramve. Haecque duo capita ultima sunt plane inaudita omni aevo. Forsan alia etiam interim dum laboro, occurrent. Hucusque Marius. Habes igitur, amice lector, confirmatam perspicilli fidem in observatione novorum coelestium, unius insuper Germani testimonio. Quid impediat igitur me praestantißimo instrumento Panegyricum hoc libello pangere Geometricum, teque lector, honoris causa, praesenti animo, &non vulgari mentis attentione; dum eum ego recito, interesse. Qua opera &ingenium acues, &causarum perceptione evades in philosophia doctior, ad mechanicam &rerum utilium atque jucundarum inventionem instructior, denique à mille modis quibus vulgus in errorem solet induci, cautior atque tutior. Vale &hoc praeludium aequi bonique consule. e. Quo ipso tempore Galilaeus Florentia Pragam scripsit de Matre amorum, &haec Mario sic ordine apparitura jam tunc praedixit. DIOPTRIsive DEMONSTRATIO EORVM, QVAE VISVI ET visibilibus propter Conspicilla, hoc est, vitra seu Crystallos pellucidos accidunt.