# Dioptrice 3

Kepler, Dioptrice, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/3

Dirigatur autem foramen vel dioptra AG in Solem, & sit lux Solis per A ingressa, ultra G, opposito in loco vel pariete conspicuae. Cum igitur semicirculus totus una vice illuminetur, quadrante utrinque ab Aporrectus, patet quod ducta contingens ipsam cylindri superficiem in E, quae sit DE, parallela sit ad AG, & sic ex Sole veniat, extremus radius existens eorum, qui in cylindri semicirculum incidunt. Itaque circumduc stylum opacum super Cylindracea superficie ab AF asque in E, & observa ubi cadat eius ambra in opposito margine circa partes GB. Esto ut, cum in Eponitur, umbra cadat in B. Dimidium ergò circumferentiae EB, metitur angulum refractionis radij DE, qui habet declinationem maximam à vertice, quippe tangit Crystalli Cylindricam superficiem in E. AXIOMA. VI. Crystalli & vitri refractiones sunt proximè eaedem. VII. AXIOMA. Crystalli refractiones usque ad tricesimum inclinationis, sunt ad sensum proportionales inclinationibus. IIX. AXIOMA. Angulus refractionis in Crystallo est usque ad dictum terminum, quàm proximè tertia pars inclinationis in aëre. AXIOMA. IX. Refractio Crystalli maxima est circiter 48. gradus. AXIOMA OPTICVM. Inclinatio causatur refractionem, & radiorum in eodem medio constitutorum inclinationes aequales, causantur & refractiones seu refractionum angulos aquales, inclinatio major, etiam refractionem majorem; nulla nullam: hoc est, perpendicularis non refringitur.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
