# Dioptrice 30

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/30

Ergo sic positus oculus, non admittit totum penicillum EADBE, puncti E, sed solam partem EKIDGBE. cujus junctura in parte lentis KB. Rursum IG non admittit totum penicillum CAFBC puncti C, sed solam partem CAIFGHC, cuius junctura in parte lentis AH. Quilibet igitur radiorum inter KI, BG monstrat punctum E, dexter dextrum. Et quilibet radiorum inter Al. HG monstrat punctum C, sinister sinistrum. Quare quo situ AHGI & KBGI penicillorum partes ad oculum G Iallabuntur, eodem situ etiam C & E vertices penicillorum seu puncta visibilia revera siti sunt. LXXI. PROPOSITIO. Omnis per convexas lentes erecta repraesentatio erectorum visibilium longinquorum, est necessariò confusa: & tantò confusior, quantò lens convexa ab oculo remotior. Nam per superiores à XXXIV. in XL. uniuscujusque puncti de re visa longinqua (sit in priori schemate puncti C)radij CA, CH & reliqui paralleli (per XXI) usque ad lentem convexam; post refractione facta in lente convexa jam versus oculum IG convergunt. At per LXV. convergentibus radijs unius puncti ad oculum, impoßibile est distinctam fieri visionem. Cumque convergentia sit causa confusionis, major convergentia erit majoris confusionis causa. Major autem est convergentia in majori parte penicilli ab oculo intercepta, cum scilicet oculus est à lente remotior. Major igitur & confusio erit erecta visionis, si lene ab oculo remotior fuerit.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
