# Dioptrice 31

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/31

PROPOSITIO. LXXII. Aliqua per convexas lentes erecta repraesentatio visibilium propinquorum, est τοῖς πρεσθύτης distincta. Presbytae dicuntur Aristoteli, qui, cum remota distinctè videant, ad propinqua sunt lusciosi, ut LXIV. Talis igitur aliquis per XXIII. oculos assvefecit ad radios uniuscujusque puncti parallelos. Iam verò per XXXV. & XXXIX. est aliquod punctum trans lentem seu perspicillum, in quo si punctum rei visibilis ponatur, radij illius puncti transita lente paralleli incedunt versus oculum. Distincta igitur repraesentatur illis res visibilis per lentem convexam, Et nota, Demonstratio definit limites rerum subtiliter. Natura verò cis & ultra evagatur nullo magno visionis incommodo, nisi cum nimio evagatur. PROPOSITIO. LXXIII. Oculus in puncto concursus parallelorum collocatus, videt propinqua adhuc erecta. Nam oculus collocatus in puncto concursus parallelorum (hoc est venientium à puncto remoto & longinquo per XXIII) est adhuc intra terminos concursus radiorum puncti visibilis propinqui per XLI. Quare per LXX. visibile adhuc erectum repraesentabitur. PROPOSITIO. LXXIV. Oculus in puncto concursus radiorum à puncto rei defluentium constitutus, punctum illud radians per lentem distinctè non videt, sed omnium confusissimè. Nam radij unius puncti, refractione in lente facta, convergunt versus punctum concursus. Si ergo oculus in puncto concursus, convergunt igitur versus oculum. At per LXV. convergentibus his, fons & origo eorum distinctè non videtur: Cumque maxima sit convergentia in illo puncto, omnium earum, quae per unam lentem esse possunt; confusio igitur erit ibi maxima omnium,

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
