# Dioptrice 34

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/34

LXXVIII. PROPOSITIO. Oculus μύωπος quamlibet rem seu propinquam, seu remotam, ubi lente convexa fuerit eversa, videt distinctè in certâ remotione oculi à concursu radiorum unius puncti de re illa visibili. μύωπες sunt Aristoteli, qui propinqua distinctè vident, ad remota lusciosi. Vt p. LXIV. Eorum igitur oculi sunt assvefacti ad radios sensibiliter ab uno puncto divergentes. At per LXXV eversio contingit extra punctum concursus. Per XXI. verò unius lucentes puncti Cradij, qui divergebant versus lentem KB, & transita lente convergebant versus punctum F concursus, eo jam etiam transmisso rursum divergunt versus OPoculum. Apti igitur fiunt huic oculo ad distinctam visionem illius puncti C. Dico autem in uno certo loco à DF concursibus radiationum visibilis DE spectandi. Nam facultates oculorum diversorum distinguuntur secundum divergentias majores & minores per LXIV. In majori vero remotione pupillae OPà concursibus D. F. est minor divergentia, quia minor erit ODP vel OF Pangulus, si basis OPeadem, crura verò GD, PD longiora. Cuilibet igitur oculo sua servit certa remotio à D. F. concursibus.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
