Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 35
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo per XXXV. paralleli in HLI refracti concurrent in K. Idem igitur praestat convexitas HLI unica parvi circuli, quod in AB, duae, circuli duplo majoris; quia punctum concursus utrimque aequaliter remotum est à corpore denso, quippe DF &LK aequales. XXC. PROPOSITIO. Omnis per convexam lentem erecta imago visibilis rei, est necessario majorjusto. Nam per LXX. conversam, si imago est erecta, oculus est intra propinquitatem puncti concursus radiorum, ab uno visibilis puncti concursus radiorum, ab uno visibilis puncto fluentium. Et conorum à visibilibus punctis in pupillam, seu linearum ab ijsdem in centrum oculi ingredientium intersectio nulla fit inter visibile &oculum per LXXVI. Sit ergo lens AB, oculus C. visibile DE. Cum ergo plura proponantur puncta rei visibilis, linearum singularum ab ijs singulis descendentium in centrum oculi, vel vicißim, aut una sola erit perpendicularis in lentem, aut nulla. Quare aut omnes refringentur in lente, aut praeter unam omnes, per X. Iam per LXXIX, duae lentis convexitates, idem praestant in refractione, quod una, quae continet in se utramque. SIN Ne igitur nos hic turbet duplicitas convexitatis, sit unum convexum aequipollens utrique AHB. Et connexus punctis D. E. cum C per rectas, secantes convexum densum in I.