# Dioptrice 36

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/36

K, per dicta patet, quod hae non sint futurae visivae punctorum D. E. quippe rectae manent: cum leges opticae velint ut CI in superficie I deflectat ab ID, & accedat ad eam, quae est superficiei perpendicularis in I. puncto, quo pacto cadit introrsum intra D versus E: similiter CK refractione facta non cum KEcontinuabitur, sed cadet à KE introrsum versus D. Atque sic lineae CI. CK & angulus ICK, quo visibile DE potuisset videri citra lentem, iam interposita lente non apprehendunt visibile DE, sed aliquid minus, quod aestimabitur habere magnitudinem ipsius DE totius. Vt igitur totum DEapprehendatur; oportet venire ab oculo exteriores, quàm CI. CK. puta CA, CB. Hae igitur si justo spacio distiterint, à CI, CK refractione in A. B facta appraehendent D. E. ut sint visivae CAD. CBE. Cum autem ACB angulus sit major quàm ICK. quo spectatur, visibile remota lente: majus igitur putabitur visibile DE, quàm est per LXVIII. Nam XIX nescit oculus quid radijs CA, CB accidat in transitu A. & B, putatque illos continuari in rectum, at si essent CAF, CBG, ubi FG imaginata quantitas est major quàm DE. XXCI. Oculus quo fuerit remotior à convexâ lente versus punctum concursus, hoc videt angustiorem hemisphaerij partem, per lentem, eamque partem hoc minorem aestimat. Cum enim & lens & quae per eam utrinque cernuntur; eodem angulo, & eo quidem minori cernantur, lente remotâ, quam propinqua; sequitur ut pars visa lente remota minor putetur per LXVII. Sed & revera minor pars per eam cernitur remotiorem.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
