# Dioptrice 37

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/37

Sit enim in priori schemate lens AB, remotior ab oculo C, quàm ab oculo O, & ductis ex O rectis in A. B. quoniam OA, OB interiores sunt quam CA, CB, refracti ipsorum, sectione facta in A & B erunt exteriores per XI. Sit ipsius OA refractus A M exterior, & ipsius OB sit refractus exterior BN. Patet igitur quod Refractis AM, BN venientibus à propinquo oculo O major hemisphaerij portio abscindatur; refractis vero AD, BE venientibus à Coculo remotiori, abscindatur, portio hemisphaerij minor. Id multò evidentius erit, si sic manentibus inclinationibus refractorum, oculi O C in unum coeant, & lens diversos acquirat situs.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
