Latin
AXIOMA OPTICVM
Kepler, Dioptrice 4
Unproofread scanNot analysed yet
AXIOMA OPTICVM. XI. Radij à diversis punctis lucentibus in idem superficiei densioris punctum incidentes se mutuò secant, &incidentium situs permutatur in refractis; non minus ac si sectio contingeret sine refractione. Probatur in Opt. per X. PROPOSITIO. XII. Refractiones exquisitè pensitatae non sunt proportionales inclinationibus in aëre. Nam per VIII. cum est inclinatio 3o refractio est 10. Triplica utrumque. Ergo in hac proportione inclinationi 90. deberetur refractio 30; at experientia per IX. dat 48. XIII. PROPOSITIO. Nullus radius, qui intra corpus Crystalli super unam ejus superficiem plus 42° inclinatur, à vertice poterit illam superficiem penetrare. In Schemate sit corpus crystalli AC, superficies plena FCO, super hanc inclinetur AC plus quàm 420, Erit igitur FCA. minor quàm 48. quod si AC exit in aërem, refractus in aëre foris aut continget superficiem in CO, aut non continget, sed elevabitur supra eam, ut si sit CG. At neutrum poßibile est. Nam per IX. ipsius CO contingentis refractio est 48.