# Dioptrice 41

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/41

Sed quia concurrentes radij se mutuò secant, & pergunt ultra concursum per XXI ideo & hae lineae ex oculo per lentem ductae ultra hanc suam sectionem, inverso ordine in visibile incidunt per LXXVI. & primò minimam ejus particulam, punctoque proximam apprehendunt; tunc igitur incipit fieri, quod est demonstratum Prop. LXXV. ut visibile appareat eversum aliquâ sui particulâ. Inde oculo magis ac magis elongato, illa sectio magis magisque versus lentem descendit per XLI. & angulus sectionis fit major, plura de visibilibus comprehendens, usque dum oculus elongetur longißimo intervallo, tunc lineae ex ejus centro veniunt ad lentem penè parallelae, & fit, ut propos. XXXIV. ut coëant in certo & dimenso puncto trans lentem, Quantus igitur est in schemate prop. XXXIV. angulus BFD, tanta portio de hemisphaerio videtur situ everso. Nam BF, DF progreßi ulterius se rursum secant, & sic incidunt in visibilia. Semper autem excipiuntur ab hac inversione visibilia illa, quae sunt propiora, quàm ista sectio linearum ex centro oculi ultra lentem. Vnde fieri potest, ut eodem anguli situ remota aliquae videantur inversa, alia propinqua erecta. Hisce sic constitutis, primum lens (per LXVII.) quo remotior ab oculo, hoc minori cernitur angulo, & cum ea totum etiam, quod per eam inverso situ videtur. Deinde cum digreßione lentis ab oculo plura etiam de Hemisphaerio visibili, in eam recipiuntur, ui jam est explicatum. Plura igitur videntur junctim minora, in remotiori situ oculi, quàm pauciora in situ propinquiori. Quare duobus nominibus etiam singula eversorum fiunt minora, si lens ab oculo remotior.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
