# Dioptrice 43-2

Kepler, Dioptrice, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/43-2

PROBLEMA. XXCVII. Duobus convexis distincta praestare visibilia & erecta, sed minora. Haec duo convexa oportet in sufficienti discrimine esse convexitatum. Collocetur igitur oculus extra utriusque puncta concursuum, alterius puncto distinctionis propior à reliqui puncto distinctionis remotior, ut ita neutro solitario eversa distinctè cernantur. Si enim fuerint lentes hoc situ cum oculo in eandem lineam compositae, contraria vitia se mutuo tollent, & distinctio sequetur. Vt autem & erecta sit imago, oportet eam bis euerti. Et ut hoc fiat lentem propiorem oportet ipsam etiam esse remotam à remotiore ultra illius puncta concursus. Sit Sit enim AB visibile, CD, EFlens ab oculo remotior. Sit K punctum concursus. Si ergo imago ipsius AB evertitur hac unâ lente: punctum ubi imago apparet eversa, erit ultra K remotius à lente per LXXV. Sit ille locus L & quia species ipsius lentis EF, cumque eâ imago eversa ipsius AB, debet everti denuò per aliam lentem, quae sit GH, imago verò rei AB eversa, comprehenditur lineis ADFL, BCEL: necesse est igitur lentem GH. esse ultra L, per LXXVI.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
