# Dioptrice 43

Kepler, Dioptrice, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/43

Et quia imago rei visibilis est eversa per unam lentem: Lens verò propior non evertit denuò, quod accipit à Remotiori, sed sic ut accipit, ad oculum transmittit, ex supposito. Accipit autem respectu rei visibilis, imaginem eversam: Eversam igitur respectu rei visibilis ad oculum mittit. Et quia imago ipsa eversa, prope punctum concursus, major apparet re ipsâ, remotiùs aequalis; & adhuc remotius, minor, per XXCIV. imago igitur haec sic eversa, ubi fuerit ampliata per lentem propiorem, duobus primis casibus major omninò evadet re ipsa, ultimo casu vel major vel aequalis vel minor, prout fuerit lentium inter se proportio, quae est in arbitrio artificis: certè tamen major, quàm quantam lens, oculo proxima, eam acceperat à lente remotiori, per XXC.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
