# Dioptrice 44

Kepler, Dioptrice, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/44

Fuit verò L à lente EF remota ultra K punctum concursus. Ergò GHlens secunda multò longius removebitur, ultra Kejus punctum concursus: ut FLG, ELH venientes ab extremitatibus rei, secundam refractionem in G. H. paßi tandem iterum coëant, & cogantur ad oculum in I. Denique haec imago minor est re visibili. Nam primùm species ipsius EF Ceorumque quae per eam videntur) eversa per lentem GH, & distincta apparens, erit minor in I, per XXCV. Sed per eandem, oculo in L constituto, ipsum etiam visibile AB per lentem CD eversum, minus occupare spacium videtur in lente, quàm pro suâ magnitudine. Quia L non potest esse proximum ipsi K puncto concursus, ne nimia sit confusio. Lenim proximum esse debet puncto distinctionis, ut & I. Gemino igitur nomine visibile AB repraesentatur parvum.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
