# Dioptrice 45

Kepler, Dioptrice, XXCIIX. PROPOSITIO. PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/45

LXXXVI, non secus ac si jam visibile CE, esset in DF picturam transtatum & OP sit jam non oculus sed secunda lens infra illud. Quod si lens OP sit proximè infra picturam DF, pictura TVpostulat papyrum remotam, & fit magna. PROBLEMA. XXCIX. Tribus convexis erecta & distincta & maiora praestare visibilia. Duo convexa & oculus sic accommodentur, ut fiat quod dictum prop. XXVII. demto hoc unico, ut oculus sit propior puncto distinctionis, videatque confusè. Nam tertium convexum sic applicatum, ut est factum p. XXCVI. cum secunda ibi lente, scilicet ut oculus sit propior lenti quàm punctum concursus, faciet ut species (quae bis eversa fuit, & jam erecta est, eoque minor reddita) rursum augeatur: quod si justa fuerit lentium proportio, augmentum superabit priorem diminutionem per duas solas factam, in XXCVII. Distinctio verò ex ijs causis sequetur, quae sunt allegatae p. XXCVI. Hactenus de lentibus convexis: sequitur de Cavis. PROPOSITIO. XC. Radij ab uno lucente puncto paralleli vel divergentes, si fuerint ingressi in cavam densioris superficiem (siquidem punctum lucens extra centrum superficiei fuerit) divergunt plus per corpus densi. Ex Alucenti puncto descendant radij divergentes AB, AC, in BC cavam densioris superficiem, cujus centrum sit D. intra complexum AB, AC. Dico AB, AC refractionem passos in BC, diversuros amplius infra BC. Ducantur enim ex D centro perpendiculares in superficiem DB, DC, & continuentur aliquousque in E. F. continuentur & AB, AC in GH.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
