Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. XCVII. Si longiùs cava lens recesserit ab oculo, pauciora visibilia per cavam ad oculum venient. Sit oculus A. lens BC propior. Sit rursum oculus D, lens EF remotior, &aequalis priori BC. Basis igitur EF aequalis est basi BC, latera verò DE, DF longiora lateribus AB, AC. Angulus igitur BAC major Angu. Bl lo EDF. Refringantur jam radij &sint refracti BG, CHOEI, FK per XCIV. semper igitur plus divergunt BG, CH quàm EI FK. Sit enim ELF triangulum applicabile ipsi BAC.