# Dioptrice 49

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/49

AED quam AOB, AID per X. & propterea minor divergentia CB, ED. quàm OB, ID. Iam verò cuilibet oculo sua certa divergentia prodest: certus igitur cujusque lentis situs. PROPOSITIO. XCVI. Visibilia per cavas lentes repraesentantur minora. Sit enim in priori schemate iam BD visibile & A centrum oculi. Cum ergò radij ex A in lente CE refringantur extrorsum, per XCIV, patet connexis BA. DA, majorem futurum angulum BAD, quo videretur visibile libero oculo, quam CAE, quo angulo videtur DB per lentem CE, per LXVI. igitur minor putabitur. Nescit enim oculus, quid radijs AC, AE accidat in C. E. punctis: eoque putat, illos rectis continuari per XIX. quod si fieret, ij certè non nisi partem de visibili AD interciperent. Capiunt autem totum visibile refracti. Ergo species totius, aequatur parti totius, eoque minor est ipso toto.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
