# Dioptrice 52

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/52

PROPOSITIO. Cava lens, si proximè oculum sit applicanda, aut omnibus hominibus in certo intervallo, ut cum perspicilla naso inequitant, tum cuique sua propria est, ad distinctam visionem efficiendam. Nam per XCV. Cava lens quaelibet habet certum intervallum pro facultate oculi ad distincta videnda. Erepta igitur electione intervalli, concedenda est oculo electio lentium, aut confusè videbit longinqua. Aut enim non satis cava erit lens, & sic non tollet confusionem ex parallelitate radiorum, aut nimium cava, & sic nimiam inducet convergentiam, & sic confusionem contrariam priori. PROPOSITIO. Lentes, quae propter nimiam cavitatem proximè oculum reddunt confusa; ex aliquo intervallo reddunt distincta, & contra. Est veluti conversa Prop. XCV. Radiet enim A visibile punctum in lentem BC cavam: Igitur radiationes omnes facta refractione divergent à se invicem per XCI. & XCIV. proptereaque remotiores à se mutuò, divergent magis. Sit radiationum AB, AC diversio BF, CG, eaque nimia pro oculo. Contra sint radiationes AD, AE divergentes in DH, EI, appropriata oculo. Sit autem pupillae amplitudo HI & situs ejus in HI, ubi divergentes suos complectitur: quae si divergentes FG complecteretur vitiosam visionem & confusam ipsius) Iii AB puncti causaretur. Atqui HI amplitudo pu. F pillae applicata lenti in KL jam amplectitur & intercipit nimis divergentes FG; confusè igitur videbitur punctum A, in situ oculi KL, distinctè in situ oculi HI. Hactenus seorsim de convexis, seorsim etiam de cavis: sequitur nunc de junctis cavis & convexis. CI. DEFINITIO, Tubus usurpatur pro opaco cavo cylindro, cuius bina ostia clauduntur vitris perspicuis; scilicet pro oculari illo instrumento, quo res longinquas quasi cominus aspicimus. CII. Ostiorum eius alterum cum suo vitro ad oculum pertinet in situ utili, alterum ad visibile.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
