Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 58
Unproofread scanNot analysed yet
Detur primò haec qualitas situs convexi, ut sit oculus intra punctum concursus: tunc major est cognatio propositionis cum priori &propria speculationi tubi ocularis. Tunc igitur in schem proximo, ex prop. LXX. repetito, cavae lentis &oculi situs erit inter lentem convexam AB &puncta concursus D. F. sit in IG. certus igitur erit modulus convergentiae radiorum AI. HGangulo IFG: quae convergentia, ut ne impediat distinctam visionem, tollenda est vel sola, pro oculo πρεσβύτου, ut radij fiant paralleli, vel insuper etiam inducenda divergentia pro oculo μύωπος. Atqui per CIV. utrumque praestari potest per cavam lentem, positam in aliquo puncto ante concursus puncta. Illam verò oportere esse minori circulo cavam, quàm quo utitur convexa, demonstratur ut prop. CVII. Sed &cavam oculo solitariè, proximè applicatam oportet confusa praestare visibilia. Quia id quod medetur confusioni per convexum, oportet etiam praestare confusionem ex causa contraria. Esto secundò haec qualitas situs oculi ut collocetur extra puncta concursus, ut si in schem. proximo ex prop. LXX. &LXXV. repetito esset in OP, extra D. F. Tunc igitur cava lens applicata, intra punctum concursus D vel F. per CIV. praestare poterit, ut nullus fiat concursus, sed ut radij iterum divergant: &sic veniant ad oculum OP. Veruntamen in hoc casu multae requiruntur circumstantiae. Primum enim lentem cavam esse oportet parvo circulo. Nam si magno cava esset, universi radij inter AD, BD parvam ejus portionem interciperent, proximam perpendiculari, ideoque in refractione parvi effectus, &non tanti, quo tolli posset convergentia. Hoc est huic casui commune cum priori. Deinde si lens est parvo circulo cava, ut divergentiam inducere poßit, tamen divergentes illos non mittit omnes ad oculum, longè extra D. F. concursus puncta collocatum. Nam si radij divergunt, aberrant igitur circumcirca ab oculo eminus posito.