# Dioptrice 59-2

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/59-2

PROPOSITIO. CIX. In Instrumentis, majora & distincta exhibentibus visibilia, nulla cava lens valde longè abest à punctis concursus, post lentem convexam existentibus. Nam si quàm fieri potest maxima repraesentent, cavam lentem oportet esse proximè oculum, per XCIIX. Convexam verò longè ab oculo, per XXCII. Quare & longè à lente cavâ; & tamen lentis cavae locus per CIV, est inter convexam & ejus punctum concursus, Si ergo convexa est longè à cavâ remota, punctum concursus erit proximum cavae lenti. PROPOSITIO. CX. Proposita lente convexâ, cavarum lentium oculo proximè applicatarum, quae minori circulo cava est, ea longius à convexo distat, & propius ad punctum concursus applicanda est. Lentis convexae AB portio DE radios ab eodem puncto fluentes transmittat, & sit concursus C. Cum igitur per unam lentem convexam AB Lejusve portionem DE unam & eandem) eadem KQ sit convergentia radiorum DC, EC, unum & idem debet adhiberi remedium, divergentia scilicet per lentes cavas.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
