# Dioptrice 60

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/60

At divergentiam causatur refractio, refractio verò ejusdem radij, ut DC non nisi in similibus inaequalium lentium cavorum portionibus eadem esse potest. Sint ergò cavae lentes FG & HI. Et quia similes sunt portiones FG, & HIquaelibet de suae lentis cavitate; abscindendae verò sunt à radijs ijsdem DC& EC. Erit igitur ut FG majoris cavitatis portio ad similem HI minoris cavitatis portionem, sic etiam FC distantia illius à concursu major ad HC minorem. Quod si HI minus à Cdistat quàm FG, plus à DE distabit eadem HI, quàm FG lens majore circulo cava. CXI. PROPOSITIO. Cavum unum & idem oculo proximè applicatum, ut cum convexis diversis distincta exhibeat, ab omnium illorum concursibus aequali intervallo debet abesse. Nam una lens cava unum tantum praestat remedium; unam ergo solam emendat radiorum convergentiam. At in eadem distantia lentis cavae, à concursibus quarumcunque convexarum, est eadem convergentia radiorum qui quidem ab eadem cava lente excipiuntur. Nam si maximè latior sit lens altera ex convexis, & extremi ejus radij magis convergant: ij tamen aberrabunt à lente cava vel ab ea portione lintis, cujus refracti in pupillam oculi venire possunt. CXII.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
