# Dioptrice 63

Kepler, Dioptrice, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/63

PROBLEMA. Inaequali lentium distantia, hoc est inaequalibus tubis repraesentare visibilia, aequali augmento magnitudinis. Fac per CXIII. CXV. ut sit eadem proportio & cavitatum inter se & convexitatum, & distantiarum inter lentes, convexis ipsis inter se dißimilibus. CXIIX. PROBLEMA. Brevioribus tubis repraesentare majora. Si convexo minori existente, major erit proportio inter convexitatem & cavitatem quàm in instrumento longiori, majora breviori instrumento repraesentabuntur per CXIII. & CXV. PROPOSITIO. CXIX. Posito concavo, clarius seu fortius repraesentantur visibisia, majori seu latiori convexo, quàm minori. Plus enim lucis spargitur ab uno puncto (in proximo schemate) per amplitudinem AB majorem, quàm per DE minorem. Ea verò omnis cogitur in unum punctum C vel F. In Cigitur fortior est pictura quàm in F. & oculus in GH stipatiores excipit radios quam IK. Magnitudinem autem convexi intellige hic ex XXX. de corpore lentis, non de figurâ. PROFOSITIO. CXX. Posito convexo, visibilia repraesentantur clarius seu fortius per cavum majoris circuli, quàm per minoris cavum. Parva enim lens proximè oculum, parvâ sui parte justam causatur radiorum divergentiam. Etsi igitur multi radij unius puncti in illam radiant & à magna portione convexae lentis radiant, plaerique tamen eorum nimia refractione quam latera seu limbus cavae lentis causatur circumcirca aberrant ab oculo (ut in schemate prop. C. FG ab HI latitudine pupillae): ingrediuntur verò oculum radiationes non nisi paucae & perpendiculari omninò proximae, & sic à parvâ portione convexae lentis allapsae: quare per CXIX. debilis est visio per lentem parvo cavitatis circulo. Idem fit, si de cavitate magni etiam circuli sit portio angusta & minor pupillâ.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
