Latin
CXXIII. PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 66
Unproofread scanNot analysed yet
Oculo igitur à medio cavi translato ad latus sinistrum K: punctum A per rectam FKM visum, putabitur esse in M situ dexteriori, per XIX. PROBLEMA. CXXIV. Magnitudinem ampliatae speciei artificiosè aestimare. Dirigatur sinister oculus in rem visibilem sine instrumento liber; dexter verò trans lentes eandem aspiciat. Cum igitur sinister sit in visibile directus, dexter autem sinistro sponte sua semper maneat parallelus, si tegatur ut jam instrumento legitur, quippe parallela oculorum directio est naturalis per LVII. Dexter igitur, quasi in visibile ipsum directus erit, sive ei species Instrumentaria humilior, sive altior videatur reipsâ per oculum sinistrum visa. Nam per LXII. videbit quidem dexter oculus speciem ampliatam rei illius, in quam rem ipse per associationem sinistri dirigitur, sed non ideò videbit illam eadem semper sui particula, quâ sui particula sinister eam videt. Quando ergo situ discrepare videbuntur species, lente convexa instrumenti huc illuc mota, interdam &concavâ paulò aliter oculo applicatâ, facilè efficietur, ut species utraque visibilis ejusdem, inter se situ congruant. Tunc igitur apparebit excessus alterius supra alteram, applicatis invicem speciebus. Hactenus de instrumento simplici: sequitur κρύψες.