# Dioptrice 67

Kepler, Dioptrice, CXXV. PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/67

Id probo prie mum rudi Minerva. Nam quia paralleli radij in AB refracti concurrunt ad H propter refractionem; intercepti igitur à CD, ideoque refractionem in CD iterum paßi, propius concurrent. In CD enim majorem patiuntur, quàm in AB, quia obliquius in illam incidunt, quippe in AB incidunt paralleli, in CD jam convergentes. Patet hinc concursum radiorum futurum propius multò ac proinde cavam lentem appropinquare debere ipsis convexis AB & CD per CIX. Referendam autem esse lentem cavam intra Ipunctum quod dimidiat semidiametrum HR ipsius convexitatis AB, patet inde. Sit enim ipsi HI dimidiae aequalis GL, & hac circuli semidiametro fiat lens EF convexitatibus ELF, EMF, & ipsi LG sit aequalis GK. Ergo per LXXIX. si esset unica superficies EMF, illa aequè valeret, duabus ipsius AB, faciens parallelos concurrere in K, quod aequè distat ab EF ac H concursus distat ab AB. Atqui lens EF habet duas tales superficies. Et sicut superficie EMF complexa est convexitates ambas ipsius AB, sic superficie altera ELF complectitur convexitates, ambas in CD quippe Digitizen Google quippe AB & CD sunt similes, sicut & ELF, EMF. Sed EFlens utrimque convexa parallelos concurrere facit in G. Centro per XXXIX. Hoc est in distantia LG. quae est ipsius semidiametri de AB dimidia. Ergò & AB, CD lentes associatae & contiguae cogunt parallelos in distantia dimidia hujus semidiametri, hoc est, circa in punctum. Cava verò lens, per CIX. intra punctum concursus locanda est, ergo intra I.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
