# Dioptrice 7

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/7

PROPOSITIO. xiix, Si Crystallini vel vitrei corporis angulus rectus fuerit; ille inter oculum & visibile positus non transmittet radios visibilis ad oculum, sed superficies Crystalli contra visibile posita, putabitur opaca, & colorata colore corporis. Sit enim radius CA intra corpus, is aut aequaliter inclinabitur super superficies FC, FA, aut inaequaliter. Si aequaliter, plus igitur quàm 429. inclinabitur, quippe 459. non igitur transibit vel unam, vel alteram per XIII. quod si inaequaliter, demonstratum est prop. XIII. quod unam earum non transeat. Non transit igitur ullus radius simul utramque superficiem recti anguli Crystallini corporis. AXIOMA OPTICVM. XIX. Locus rei aestimatur ex plaga in quam visorius radius exoculo primum exit; quicquid jam in medio itinere inter rem & oculum in hac plagâ per refractionem radij mutetur. Quia nequit oculus percipere, quid radijs per occursum mediorum extra se accidat: sed putat illos pergere in eandem semper plagam, uti coeperant. PROPOSITIO. XX. Prismatis angulo supino, quae sunt contra, videntur supra, prono infra, dextro dextra, sinistro sinistra. Resumatur prior delineatio prop. XVII. & esto Supinus A, Oculus F. Ergo FD fertur in DE, & in D 200. gradibus (per XVI:) declinat à viâ DH. Amplius DE fertur in EG per alios 20', declinans à viâ DE & sic per 40', à viâ FDH: quod est penè semißis Anguli recti. Cum tamen oculus F, quae sunt in G, infra putet se videre in H supra per XIX. Hactenus de plano Crystallo: nunc de Curvilineis: Primum de Luce. XXI. DEFINITIO. Motus lucis ad locum exprimatur voce vergere. Convergere dicuntur radij, quando progrediendo à fonte, coeunt inter se magis & magis. Divergere quando à fonte progrediendo digrediuntur magis & magis à se invicem. Itaque qui convergunt, ij post concursum sectione facta porrò divergunt.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
