# Dioptrice 70

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/70

PROPOSITIO. CXXIX. Radij unius puncti in lentem simul convexam & cavam eodem circulo incidentes, si punctum longinquum fuerit transitâ lente convergunt, si propinquius diametro circuli; divergunt amplius quàm ab origine. Puncti enim longinqui radij sunt paralleli per XXIII. Paralleli verò in convexum densius incidentes per XXXIV. convergunt intra corpus densum. Esto ut G sit longinquum punctum, & GB, GC paralleli, & BE, CF convergant. Erit igitur EF brevior, quàm BC. Rectior igitur incidentia ipsius BE in EF, quàm in BC. Minor igitur refractio in E, quàm in B. Quare minor angulus GBE, quàm BEH. Non igitur GB & EH parallelae. At GB, GC ponuntur parallelae. Ergo EH, FA refracti convergunt, tandemque concurrent. Contra sit G punctum radians propinquius diametro circuli. Erunt igitur GB, GCradij divergentes. Sic autem ingreßi convexum densius, minus quidem divergent, sed tamen divergent, per XXXVII. Cum igitur divergant BE, CF versus cavum corporis densi terminum E. F. major erit EF, quàm BC. Obliquior igitur incidentia BE in E, quàm in B, major igitur refractio illic quàm hic.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
