# Dioptrice 73-3

Kepler, Dioptrice, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/73-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/73-3

Illa aequipollet lenti purè cavae circulo valde magno. Nam sit G punctum longinquum, ergo ejus radij GC, GD paralleli sunt per XXIII. Ergo CE, DF intra corpus convergent per XXXIV. ac si concursurae essent sesquidiametro convexitatis in HH. Quòd si centro B, circulus minor, per E scriberetur, tum EB. FB interciperent portionem ejus majorem, quàm est CD respectu sui circuli. Patet; cùm enim CE tendat versus HH; punctum E inferius est lineâ CB. CB verò (& non CHH) abscinderet demum portiones similes. Multò magis igitur tunc E. F. major erit circuli sui portio, cum ejus centrum est supra B, ut in A. Quia ergo major est portio EF, quàm CD, major est etiam inclinatio CE ad EF, quàm ad CD. Major igitur refractio in E extrorsum, per II, quàm in Cintrorsum versus BDG. Non sunt igitur parallelae GC. EH. Et cum GC, GD ponantur parallelae; DB, EH earum refractae in EF cavo termino densi corporis divergent. CXXXIV. Diversi generis lentes purae, associatae, invicemque contiguae, aequipollent lenti mixti generis, & tandem lenti purae. Demonstratur ferè ut CXXV. Sit enim lens convexa OP, & cava QR, & redigatur ipsius O Putraque convexa superficies in unam convexam ST per LXXIX. Per CXXVI. verò etiam ipsius QR cavitates redigantur in unam VX. fiatque mixti generis lens STXV, quod si praepollet cavitas VX, hoc est, si ejus circulus est minor lens mixta aequipollet purè cavae per CXXXIII. Ac proinde OP. QR diversi generis junctae aequipollent purè cava Google db. cavae circuli valdè magni. Sin autem praepolleret convexitas ST, propter minorem circulum, ut in schemate prop. CXXXI. in menisco, AB C convexitas major, AD C cavitas minor, tunc lens mixta SX, ac proinde etiam duae invicem sociatae OP, Q R junctae aequipollent purè convexae per CXXX. CXXXV.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
