Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 76
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. Instrumentum parare magni circuli convexo, quod brevius sit opinione illorum, qui communia fabricant. Fit geminato convexo unico, altero intus latente, quod speculator ignoret. Per CXXV. CXXXVI. PROBLEMA. Instrumentum parare magni circuli cavo (&qui etiam superet circulum convexi) quod visibilia repraesenter majora opinione eorum, qui communia instrumenta fabricant. Fit geminato cavo pro uno, quod speculator ignoret. Per CXXVII. CXXXVII. PROBLEMA. Convexo parvi circuli, &minoris etiam, quàm est circulus concavi apud oculum (quod absurdum videtur, per CVII.) longissimum efficere instrumentum, &ingentia praestare visibilia. Vel enim compone certa cum attemperatione convexum minoris circuli cum cavo majoris intus latente &inconspicuo, &sequetur effectus per CXXXIV. Vel lente utere mixta, convexa foris minori circulo, concava intus majori, per CXXX. Et locum cavae lenti alteri, quae ad oculum est applicanda, quaere per CXXXI. Tenta etiam aliquid per CXXIIX. PropoDis git. ad l Goc CXXXIIX.