Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 79
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. Vt vitrum utrumque sit cavum, &quod ad oculum, &quod ad visibile vergit, &tamen effectus sequatur. Aut pone foris versus visibile pro convexo solitario in conspectu cavum locum cui intus adhaereat occultè convexum tanto angustioris circuli, ut prop. CXXXVII. Aut ibi mixto utere, ut prop. CXXXVII. cujus cavum foras vertatur. Nam per CXXXIIX. perinde est, utcunque vertas. CXL. Tubum praeparare, cuius vitrum utrumque sit convexum, &quod ad oculum, &quod ad visibile vergit, ut nihilominus effectus sequatur. Apud oculum pro uno cavo compone convexum cum cavo minoris circuli, &fac convexum magni circuli foris apud oculum spectari, cavum intus latere per CXXXIV. Vel apud oculum utere mixto, cujus convexitas magno circulo foras promineat, cavitas parvo &tanio minori circulo intrò. per CXXXIII. Propodifficultatem materiae in absentia authoris commissa: sic corrigantur. Fol. 1. lin. 22. obtrusisse. F. 2. l. 9. absistit. Fol. 4. l. 16. allegamus. Fol. 5. l. 1. set eum Tell. F. S. l. 21. ut dem. F. 11. l. 8. plura etiam ab. F. 15. l. 7. 8. certò. F. 16. l. 4. 28. circuli se mutuo tangant in recta linea. l. 11. non circularis sed oblonga &o valis sit figura. l. 14. Horecco. Fol. 17. l. 4. corrigatur figura, ut prius. P. 19. l. 17.