Latin
DEFINITIO
Kepler, Dioptrice 8
Unproofread scanNot analysed yet
DEFINITIO. XXII. Puncta radiantia longinqua vel remota dicuntur, quae tanto absunt intervallo, ut pupillae oculi diameter ad illud collata evanescat: propinqua verò, quando sensibilis est proportio pupillaris diametri ad intervallum. XXIII. POSTVLATVM. Punctum aliquod rei visibilis longinquum, licet radiet in orbem undique, respectu tamen oculi aut perspicilli, ad quorum diametros distantia nullam habet sensibilem proportionem, radios extrema oculi vel perspicilli contingentes, ponitur mittere parallelos, quorum unus solus perpendicularis esse potest in occurrentem superficiem curvam.