Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 83
Unproofread scanNot analysed yet
177 meorum ad Vitellionem Paralipomenon, seu Astronomiae partis Opticae, apparet numero X figura Telae araneae, in cujus medio suspenditur crystallinus humor, cujus genuina figura est numero XIII situs in oculo numero I, apud literama; ubi radij telae araneae repraesentantur per KK. Fines vero radiorum, qui numero Xambiuntur circulo, cogitentur esse continuati cum tunica uvea intus. Itaque numero VII. vides illam tunicam eversam &apud literas o. g. vestigia radiorum illorum à tunica uvea rescissorum. Ibidem literan, est index pupillae. Cum ergo &haec tunica, &dicti radij telae araneae sint ex substantiâ eâdem &continua invicem corpora, colore etiam eodem nigro: valde probabile est &naturam motus utrisque eandem esse. Est autem naturalis conniventia partium circan, aui contraria ampliatio. Quare &hoc naturale esse videtur, radios numero X, interdum in se recurrentes abbreviari, &sic circulum quo ambiuntur, ejusque vestigia numero VII, apud o o. coangustari simulque crystallinum in o. o. à fundo p. elongari. E contrario exporrectio in longum radijs numero X. quod sit attenuatione singulorum, ampliatur circulus extrema illorum includens, &repraesentans numero VII vestigia rescissorum radiorum supra o. o. Qua ratione sit, ut ampliato circulo o,o. fundus p. propius attrahatur ad crystallinum in medio circuli o. o. suspensum. Reliquarum partium oculi explicatio utilis propp. 60. 61. 62. 63. 64. petatur ex Platero &meae Ast: parte Optica. ι ἐν . σαι σις·