# Dioptrice iii

Kepler, Dioptrice, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/iii

Ac cum Euclides Optices speciem fecerit Catoptricen; quae de radio repercusso agit; nomine deducto à praecipuo huius generis machinamento, Speculis; eorumque mira & jucunda varietate: ad exemplum hoc meo libello natum est nomen Dioptrice; quia agit potissimum de radio refracto à mediis pellucidis densis, tam naturalibus in oculo humano, quam artificialibus in perspicillorum varietate; quo subjecto contra Catoptricen, ut species contra speciem, distinguitur: sic tamen ut prior sit Dioptrice, posterior Catoptrice; propterea quod Catoptrice circa imagines versetur, quae, quid omnino sint, citra cognitionem oculi ex Dioptrice petendam, intelligi nequit. Qua etiam de causa repetij modum visionis & simplicium perspicillorum rationes; cùm ut Dioptrice quodamodo perfecta esset, tum quia Instrumenti rationes ab hominis oculo nexae sunt, ipsumque instrumentum è simplicibus perspicillis compositum: ut alterum sine altero expediri non possit. Denique quia censuerunt aliqui, in Opticis haec à me pertractata esse obscurius, ut multis non ingenij hebetudo, sed doctoris culpa impedimento sit, quo minus scripta & demonstrata percipiant.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
