Latin
v
Kepler, Dioptrice v
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in cognitione num quem inter Principes Viros hoc tempore parem habeas, incompertum mihi est: inter professores certè Academiarum, qui huic judicio pares sint, pauciores reperiuntur, quam ex usu sit. Quod si nulla in creberrimis librorum dedicationibus fucatiora essent Patronorum encomia, quam sunt ista; credo fidem, quam circa Patronorum virtutes fere decoxerunt dedicationes; brevi restaurarent. Atque ego in hunc ipsum finem supersedeo reliquas (ut fieri solet in dedicationibus) R. &S. C. Tuae commemorare virtutes; ne sutor ultra crepidam sapere velle videar. De caetero non aliam lectori suspendo hederam, quam ut ei indicem, libellum à tali principe comprobatum, lucemque videre jussum. Et jam R. &S. C. Taeme subiectissimè commendo. Vale: Cal. Ianuarijs anni undecimi de seculo septimo decimo: quem R. &S. C. Ta, felicissimum in gubernatione, in sapientiae studio, inque corporis tuendâ sanitate comprecor. Reverendissimae &Serenissimae C. Te. Devotissimus SC Matis Mathematicus loannes Keplerus DIOPTRICEN PRAEFATIO, DE USU ET PRAEstantia perspicilli nuper inventi: deque novis coelestibus per id detectis.