# Dioptrice v

Kepler, Dioptrice, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/v

Qua in cognitione num quem inter Principes Viros hoc tempore parem habeas, incompertum mihi est: inter professores certè Academiarum, qui huic judicio pares sint, pauciores reperiuntur, quam ex usu sit. Quod si nulla in creberrimis librorum dedicationibus fucatiora essent Patronorum encomia, quam sunt ista; credo fidem, quam circa Patronorum virtutes fere decoxerunt dedicationes; brevi restaurarent. Atque ego in hunc ipsum finem supersedeo reliquas (ut fieri solet in dedicationibus) R. & S. C. Tuae commemorare virtutes; ne sutor ultra crepidam sapere velle videar. De caetero non aliam lectori suspendo hederam, quam ut ei indicem, libellum à tali principe comprobatum, lucemque videre jussum. Et jam R. & S. C. Taeme subiectissimè commendo. Vale: Cal. Ianuarijs anni undecimi de seculo septimo decimo: quem R. & S. C. Ta, felicissimum in gubernatione, in sapientiae studio, inque corporis tuendâ sanitate comprecor. Reverendissimae & Serenissimae C. Te. Devotissimus SC Matis Mathematicus loannes Keplerus DIOPTRICEN PRAEFATIO, DE USU ET PRAEstantia perspicilli nuper inventi: deque novis coelestibus per id detectis.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
