# Dioptrice xi

Kepler, Dioptrice, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/dioptrice/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/dioptrice/xi

Refellit Ptolemaeum Copernicus, cujus supposita Lunam bisectam penè duplo propiorem Terris exhibent, quàm cum plena est. Argumentum falsitatis Copernicus sumpsit Opticum, idque optimum; oportuisse ut & corpore duplo ferè latior appareret bisecta quàm plena: cùm experientia testetur de constanti nec nisi pauculis minutis variabili diametro. Hic Pena subtilitate abusus axiomatis optici à Copernico adducti, quod in his propositionibus repetitur Numero 67. argumentum impertinenter elevat. Quid tum enim, si maximè apparentes diametri lunae non praecisè sunt in eversa proportione distantiarum; si tamen sunt ferè in eâ, num ideò ideò nihil dixit Copernicus? Negat dux exercitus se urbem in qua sunt decem millia praesidiariorum militum, expugnare posse nisi cum quinquaginta millibus. Quid igitur si desit illi unus aliquis de hoc numero, num ideo tergiversabitur super expugnatione? Sed ad numerum revertor dogmatum quae Pena ex optica verißimè probat; quorum hoc est quartum: quòd rectißimè ex optica arguitur nullam supra nos esse sphaeram ignis: quo fundamento subruto, quanta sequatur ruina Meteorologiae Aristotelicae, nemini Philosophorum hujus Temporis obscurum esse potest. Si enim sub coelo esset ignis; seu conspicuus ille seu inconspicuus, omnino magna fieret refractio radiorum. Nam ignis ideò superiora petit, quia tenuioris est substantia; quàm aër. Vt enim inflata vesica ex aquae profundo emergit, pondere aquae sursum elisa: sic etiam ignea substantia causam ascensus sui ex tenuitate sua consequitur, pellitur enim à circumflui aëris craßiori corpore. Cum Cum igitur physici dicant, supra capita nostra circumfusam esse substantiam pellucidam, tenuiorem aëre hoc nostro; negare non poterunt, radios visibilium in transitu confinium craßi aëris & ignis tenuioris superficierum, quacunque obliquè transeunt, refringi: transeunt autem obliquè ad locum spectantis praeter unum omnes. Vndique igitur magnae fierent refractiones radiorum. Argumenti vis experimento, veluti ad oculum explicari potest.

---

Kepler, Dioptrice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dioptrice.
