Latin
GALILAEO GALILAEO
Kepler, Dissertatio cum nuntio sidereo 2
Unproofread scanNot analysed yet
Augebat stuporem meum, VVackherij adseveratio; viros esse clarissimos, doctrina, gravitate, constantia, supra popularem vanitatem longissimè evectos, qui haec de Galilaeo perscribant: adeoque iam librum sub praelo versari, proximisque cursibus affuturum. Me, ut primùm ab ore VVackherij discessi, Galilaei potissimùm movit authoritas, iudicij rectitudine, ingenijque sollertiâ parta. Itaque meditatus mecum sum, qui possit aliqua fieri accessio ad Planetarum numerum, salvo meo mysterio cosmographico, quod ante annos tredecim in lucendedi: in quo quinque ille Euclidis figurę, quas Proclus ex Pythagora et Platone Cosmicas appellat, Planetas circa Solem non plures sex admittunt Apparet autem ex praefatione illius libri, &me tunc quaesivisse plures circa Solem Planetas, sed frustra. Quod igitur haec perpendenti incidebat, curriculò ad VVackherium detuli: nimirum uti terra, unus ex Planetis (Copernico) Lunam suam habeat, extra ordinem sese circuncursitantem; sic fieri sanè posse, ut Galilaeo quatuor aliae Lunae minutissimae, angustissimis meatibus circa Saturni, lovis, Martis &Veneris corpuscula circumvolvi videantur: Mercurium verò, circumsolarium ultimum, tam esse immersum in Solis radios, ut in eo nihil adhuc simile potuerit à Galilaeo deprehendi. VVackherio contrà visum, haud dubiè circa fixarum aliquas circumire novos hos planetas, (quale quid iam à multo tempore mihi ex Cardinalis Cusani &lordani Bruni speculationibus obiecerat:) ac, si quatuor ibi latuerint hactenus Planetae, quid igitur impedire, quin credamus, innumerabiles porrò alios ibidem, hoc initio facto detectum iris adeoque vel mundum hunc ipsum infinitum, ut Melisso &Philosophiae Magneticae authori Gulielmo Gilberto Anglo placuit: vel, ut Democrito &Leucippo, &ex recentioribus Bruno &Brutio, tuo Galilaee &meo amico, visum, infinitos alios mundos, (vel, ut Brunus, terras) huius nostri similes esse.