Latin
ASTRONOMIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quam hominum imaginationem se accommodat etiam scriptura: Si fueritis dispersiusque ad extrema coeli, inde Vos recolligam. Ab extremitate egressio ejus, &occursus ejus usque. ad extremitatem ejus. Ps. 19. Itaque poëtae Atlantem montem, in extremo Africae littore altissimum, dixerunt humeris portare coelum, &Homerus Aethiopas collocat ad extremitates Ortus &Occasus, existimans, Solem ob hanc coeli &Terrae contiguitatem adeò propinquum ipsis fieri, ut eorum item adurat. Quam putant esse Coelo figuram? Oculi ascribunt coelo figuram tentorij, super nostra capita, superque Solem, Lunam, &stellas expansi, seu potius figuram fornicis, Terrenae planiciei innitentis, arcu leniter arduo: sic ut pars coeli supra verticem sit mulò propior spectatori, quàm partes montibus contigua. Quid super motu concipiunt hominet? Coelum moveaturnem an quiescat, visu non discernitur, quippe ejus substantiae tenuitas effugit oculos: nisi quòd quae nullam oculis varietatem obijciunt, quiescere videntur. Solis Lunae stellarumque alij atque alij situs ad extremitates Terrarum aspectabiles incurrunt in oculos. Etenim videtur Sol nisu quodam inter coelum &montes Oceanumve immobiles emergere quasi è thalamo exire, eodemque modo coeli fornicem emensus in opposita plaga sese rursum condere: sic etiam Luna, planetae, totusque reliquus stellarum exerci:quasi procederent instructâ &bene custoditâ acie, prior illa posterior discedens, quaelibet suo orprior haec, dine. Itaque cùm post ultimas terras occurrat Oceanus vulgus hominum putat, Solem in Oceanum im extinguique, "idie in opposita parte ex Oceam extre novum. Hoc igitur imitantur poëtae suis fictionibus.