# Epitome astronomiae Copernicanae 102

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/102

Igitur etsi loca omninò respondere deberent corporibus, Terrae quae pro innobili habetur, & quae ad minus ignobilior est globo solis, centri locus non debebitur. Sed de hac argumentatione plura infra in doTheoricâ. ctrinâ At cùm centrum in convolutione globi loco suo maneat, Terrae utique, quippe corpori gra bi & ad motum inerti, saltem propter rationes motus, locus centri debebitur? Rursum vitiosa est argumentatio non uno nomine Primùm assumitur inconcessum diurnum motum inesse toti machinae mundi, quiescente sola terrâ; quod sequenti parte invertetur. Detracto verò motu totius globi Mundani: centii privilegium illud cadit. Deinde non est gravis terra tota, quatenus tota, quia nihil ess extra Terram, quod illam attrahat, à qua tractione dicatur gravis. Tertiò iners quidem est terra ad motum eidemque aliunde illato quadamtenus resistit: at talia sunt omnia corpora, quatenus corpora; non meretur agitur Terra prae aliis corporibus locum centri haę iner tia. Denique in doctrina Theoricâ probabitur, Terram de loco in locum transferri; quo posito, invertiturar gumentum; ut Terra ob id ipsum quia locum mutat, in centro esse non possit. Saltem in praesens hoc motu manente in dubio, necessitas etam argumenti dissolvitur, ab ejus quiete ad locum in centro procedentis. Princtrinae Sphaericae

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
