Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 103
Unproofread scanNot analysed yet
PARS V. De motu Terrae diurno. Teneo figuras coeli &Terrae Aerisque Terrae cercumfusi, &Locum Terrae in mundo, quantum sufficit ad cognitionem motus primi: superest ut quaeram, quid nobis faciat sidera quotidie ex una parte Horix ontis emergere, inque ejus opposita parte, post aliquot horarum inter vallum rursum condi, coeline motus an Terrae? Astronomia Copernicana docet, visum falli circa motum primum: non enim sidera verè ascendere supra montes, attollive versus nostrum verticem: Sed è contrario, montes qui sunt nobis circumjecti, stantes in superficie globi telluris, partes quippe cum toto globo, circa axem illius converti à plaga occasus in plagam orientis; eaque conversione stellas orientis immobiles, alias post alias nobis detegi, stellas occidentis tegi; itaque non stellas per verticem transire, sed punctum verticale transire per stellas immobiles, quantum ad motum primum. Ain tu, posse omnes apparentias motus primi per hanc mirabilem positionem sufficienter excusari, totamque doctrinam sphaericam tradi? Planè exactissimè: adeoque hic scopus est unicus ibelli, ut quod jam verbis est promissum, id re ipsa comprobetur. Cùm verò in principio libelli, quando de Hypothesibus quaestio fuit, legem hanc praescripseris aestronomo, ut non quidvis pro libitu, ponat, sed positiones suas etiam comprobet Naturae consultis, quaero igitur, num speres te hanc absurdam positionem probare posse, &quibus argumentis?