Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 105
Unproofread scanNot analysed yet
Si primus motus inest coelestibus orbibus, tunc eidem subjecto duo insunt motus, unus communis sphaeius cujusqui Ilto st, infi lus, respec polis loctrina The tu longè aio, ut quo, unà cum corpore, etiam Axis poli ¢rum ntur. Argumentum colligit tantum Gerisimilitudinem, demonstra necessitatem. Motum aliquem c ingere, Oculi sine errore restantur. Is si contingit quiescente terram, tota igitur eliqua Mundi machina volveretur; tertium non datur estque hoc extra controversiam. Atqui non potest mo ri tota Mundi machina motu diurno, quiescente sorâ; ergo necesse est, terram moveri motu diurno. Quare non potest moveri tota Mundi machinae? Mundus aut est infinitus, aut finitus. Esto prinum illud, secundum Gulielmi Gilberti opinionem, qui putat Dei omnipotentiam in hoc illustrari, si mundum extrorsum infinitum statuat, ut ex infinitae quantitatis creaturam, potentia creatoris infinita cognoscaturs Etsi verò refutatus est supra metaphysicis argumentis; r astronomia tamen, cui ob sensuum evidentiam plus fidunt homines, quam ratiocinationibus à sensu remotissimis, coarguendum illum depromi potuit. Posito verò Mundo extrorsum infinito, demonstravit Aristoteles, moveri illum non posse motu convolutiototum, quatenus totus. Esto jam sinitus Mundus: extra mundum igitur nihil est, quod mundo praestet locum, ipsum verò quiescat. Vbi verò nihil est quod quiescat, ibi motus nullus est, Nam 1. motus est separatio mobilis, quat enus mobile, de loco suo, &translatio in locum alium. 2. In specio motus machinae circa axem &polos quiescentes, non potest intelligi, ubi nihil est, cujus respectu poli quiescere intelligantur. Nam in conversione quidem sphaerae, poli ejus haerent in Meridiano immobili, Meridianus innixus est Horizonti &Pedi, pes Mensae, Mensa Terrae; at extra Mundi machinam nihil est, quod Meridiani quiescentis rationem habeat.