# Epitome astronomiae Copernicanae 107

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/107

Iam si Machina Mundi circa Tellurem volveretur: tanta moles, tot siderum, Terra multis partibus majorum, tot Orbium vastissimorum, volveretur in uno horae minuto per quinquaginta millia, seu in una hora per tricies centena millia milliarium Germanicorum, sideribus omnibus tam vastis, de loco in locum continuè translaris. Et hoc intelligendum de conformatione Mundi Tychonica, quae multum habet affinitatis cum Copernicana: in antiqua verò Ptolemaica, ut mundus major, sic celeritas haec est multò adhuc incredibilior. At si Tellus volvitur, tunc neque locum suum (causa quidem primi motus, in quo nunc versamur) deserit, sed intra illum se continet, sustinens particulas sui corporis circumeuntes; & partes ejus quo viciniores axi, hoc sunt quieti propiores; denique partes extimae, illae quidem quae rotantur in circulo omnium maximo inter polos medio, in uno horae minuto moventur per spacium non credecies aut vicies millesimum spacij prioris, per quod extimum coelum transire debuisset; nimirum 3. in uno minuto milliaria transvolant, cum dodrante, 225. inuna hora. Est tamen hic etiam motus Galde rapidus? Imò 1. ubi celerrimus, duplo tardior est motu Lunae, ut quae orbem 60. plo majorem, 30. plo saltem tempore peragrat. Et sic in proportione pulchrè respondet coelestibus 2. Non multum superat rapida ista celeritas exempla motuum obvia, si circumstantias penses circumstantiis. Maestlinus volatum nubium producit, aequalem celeritate, Langravius & Braheus mensi sunt tempus, quod interea lab dum globus magnus Bombardicus vi it, transvolat per aerem, priusquam in terid deprehenderunt duum minutorum lliare magnum Germanicum.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
