Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 108
Unproofread scanNot analysed yet
Loaequatore, ratione motus primi, septuplo vel octuplo celerior globo Bombardico. erior est principio motus violenti, cum glo istula fuit ejectus: nam is quo ni, hoc fit tardior. Atqui 1. aura aetherea, 1 quam f intur uga montium altissima, non tantum octuplo, sed infinitis propemodum vicibus est tenuior aërem, per quem globus plumbeus fertur. Igitur plurimis vicibus tranquillior est transvolatus jugorum per aetherem, quam globi ferrei per aerem. 2. Globus de loco in locum transfertur totus, atlerens aerem circumcirca undique, &quasi terebrans exhauriensque post se, protrudens ante se; loca superficiei terrae radicibus haerent, partes toti, nec ullam vim inferunt superfusae aurae aetheriae, ut quam loco suo non expellunt, praesertim loca profundiora; nec undique, sed tantummodo sursum eam atterunt. 3. Quod caput est rei, globus plumbeus vi gravitatis trahitur interim extra linea motus sui violenti, deorsum versus centrum Terrae; partes superficiei Telluris etsi potentiam graves sunt, actu tamen non trahuntur extra flexum motus diurni circularem. cùm sustineantur ab illo, quod trahere posset: Ipsa verò tota terra, gravis ut tota, dici amplius non potest, cum nihil sit extra illam, quod illam attrahat. Quod habes argumentum à motus aequabrlitato. Id per anticipationem peri potest ex doctrina Theorica, de motibus Lunae. Manifestis enim experimentis convincimur, ut primum motum, quamvis in una qualibet revolutione deprehendatur aequabilissimus, parum per tamen, &in partibus insensibilitor concedamus inaequalem, tardiorem quidem, cum sol est in Apogaeo, velociorem cum in perigaeo.