Latin
PARS V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Ergò proprius est axis iste Globi Telluris, Coeli verò adventitius. Ac proimde, cum axis dicatur à motu, ipse etiam motus primus, cujus est hic axis, in corpore Telluris inerit, non in immensa coeli mole. Idem eodem modo demonstratur etiam de circulo motus hujus medio. 3. Consimile argumentum ab Organis &à fine junctim consideratis vide infra suo loco. Multam habent haec tria argumenta haesitationem: ergò ad eorum dilucidationem dis clarius, qualis sit ille motus, quem tribuis Telluri, ut eo saeldes apparentias primi mo tus? Non est fortuitus, non vagus aut tremens trepi dansve, non promiscue quaqua versum, qualis est inordinatus motus globi argillacei, quem figulus inter duas manuum palmas versat, massam undiquaque in rotunditatem comprimens, &rotae praeparans: sed est perennis, continuus, in una qualibet revolutione aequabilis per partes, &constans; adeò ut diversarum revolutionum inaequalitas vix &ne vix quidem animadverti possit Respectu globi totius &partium, forma ejus est in rbicularibus insixumentis, quae decurrunt in Tornis Metallariorum, in eandem continuè plagam, nec valde absimilis est motus in Turbinibus, quos pueri funiculis excussos rotant, cùm cuspide in planitiei certum punctum impacti, eidem immorantur inter rotandum velut immobiles.