# Epitome astronomiae Copernicanae 112

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/112

Et cum ipsa sit undiquaque solida, sui plena, nec qua quam exserius occurrat ad quod offendat; facultas e sive animalis sive naturalis, rurbinationi ijus a propter perennitatem non possit alia verisimiliter tui, quam constans & certae proportionis suarum ad materiae inertiam seu renitentiam: ratio itaque nulla occurrit, cur motus ipse non sit ad typum causae suae aequabilissimus; dempto unico concursu causarum motricum, de quo in doctrina Theorica. Nam hic sanè concursus ad modulum suae proportionis levissimam aliquam causatur inaequalitatem, veluti per accidens. Radij solis per foramen immissi tremene cernuntur in pasimento: Nunquid id argumen est, trepidantis motus Terra? Non; sunt enim tremoris hujus causae aliae: primùm radius ex alto demittitur, at omnia in altum surrecta nutant & tremunt, impulsa concussione soli, flatibus ven torum, sonis etiam, & quę alia diurno tempore fiunti Deinde radius per aerem prius transit, aer verò miscetur continuè & momentanee diversi generis exhalationibus, pręsertim calore solis diurno excitis: per illas igitur radij refringuntur, momentaneis etiam undulationibus In omni motu locali necesse est, praeter id quod locum praestat, insuper etiam aliud aliquid habere rationem quiescentis, cui motus innitatur, ut in Torno cuspides, in Turbine planities, in Volatu aer, in natatu undae, in in cessu Terra: quaero, quid in hac turbinatione terrae rationem quiescentis habeat? Idem ferè, quod in Turbine puerorum uam is planitiem attingit. Primum enim totus Terra globus, S, quantum ad primum motum attinet, suo loco manet, partes verò aliae in aliarum praecedentium loca suc cedunt. Deinde ut magis ad speciem descendamus, idem globus, secundum tractum rectilineum, axi parallelum, in quo etiam tractu agnoscuntur axis & Poli, perstat immobilis, quo ad motum hunc primum: rursumque idem totus globus, secundum tractum circuli medij inter polos, est subjectum mo ujus: nnititur hic motus li quieti, non aliter, quàm si inter binas Torni cuspides immobiles globus decurreret affixus.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
