# Epitome astronomiae Copernicanae 113

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/113

Quae omnia planè sic dicuntur de Terra, sicut necesse est dici de Turbine, cum is volans in aere, interimque & rotatur, Si axis hic esset aliquid reale, protractum ab una extremitate coeli in aliam, & trajectum per globum Terrae, ut globus in torno suspensus est realiter; tunc sane credibilis esset haec forma motus, corporis globosi circa axem immobilem? Non est necesse ut reipsa continuetur hic axis usque in coelum, sitque corporale & durum aliquid: potest enim nihilominus talis existere motus. Id patet exemplo Turbinis jam dicto; dum is adhuc volat in aere: neque enim evertitur ejus axis, sed cuspis in ejaculatu deorsum versa, semper manet infra, donec planitiem contingat, rotato interim corpore. in specie verò recepta est haec forma motus ab astronomis etiam aliis licet axem corporalem in mundo non possint demonstrare: Dicunt enim, Machinam Mundi totius sic volvi circa axem imaginatum, nulli rei quam terris innixam, nullo nexu, nullo firmamen to polos exterius sustentante, Terrisve interius connectente.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
